De littera V SHOW APPARATUS
569 | Inter Vetus et antiquum. Vetus annis enumeratur, antiquum saeculis. |
570 | Inter Virtutem et fortitudinem. Virtus in animi vigore et habitu est, cuius pars est fortitudo mentis. Quae ex quatuor virtutibus una est, licet et corporis robur fortitudo vocetur. |
571 | Inter Vecordem et vesamum. Vecors mali cordis, sicut vesanus non probe sanus. |
572 | Inter Velocitatem et celeritatem. Velocitas pedum est, celeritas animorum. |
573 | Inter Vastitatem et vastitudinem. Vastitas corporis est; vastitudo, solitudo. |
574 | Inter Voluptatem et voluntatem. Voluntas est desiderium nondum adeptae rei, voluptas vero rei adeptae delectatio, vel bonae, vel malae. |
575 | Inter Verbera et flagella. Verbera quodlibet genus flagellorum est, nam flagella proprie virgarum sunt, et dicta eo quod flatu agitentur et sonent. |
576 | Inter Valetudinem et infirmitatem. Valetudo prospera esse potest et adversa, infirmitas semper infesta est. |
577 | Inter Vulnus et ulcus. Vulnus ad animum refertur, ulcus ad corporis iniuriam. Item vulnus corporis recens plaga, ulcus vero inveteratum vulnus. |
578 | Inter Verbum et Sermonem. Verbum unius pars orationis est, iuxta grammaticos. Nam sermo plurimorum verborum oratio est. Sermo autem a serendo dictus, quod nos cum praepositione dicimus a disserendo. Hinc et sermo sancti Hilarii et Augustini dicitur, id est dissertio Hilarii et Augustini. |
579 | Inter Ultra et citra. Ultra illuc vel amplius, citra huc ad nos, intra nos. |
580 | Inter Ulcisci et vindicare. Ulciscimur iniuriam factam; vindicamus, ne fiat. |
581 | Inter Videre, aspicere, et intueri. Videmus natura, aspicimus voluntate, intuemur cura. |
582 | Inter Veneunt et vendunt. Vendunt qui venundant, veneunt qui venduntur. |
583 | Inter Volo, et opto, et cupio. Volo minus est quam opto, Opto minus est quam cupio. |
584 | Inter Unum et unicum. Unus, ex multis; unicus, solus est. Solus itaque unus numeratur, unicus intra numerum finitur. |
585 | Inter Unum et solum. Unus ad numerum pertinet, solus e multis intelligitur. |
586 | Inter Uter et utrum. Si enim dicimus: Utrum vis, eligere significat, aut hoc, aut illud. Uter autem accipitur pro personis, sicut, verbi gratia: Uter vult, veniat ad me, id est, qui vult de duobus. |
587 | Inter Urbem et civitatem ita distinguit Cicero, ut urbem moenia civitatis significent, civitas incolas urbis. Nam ad Dolabellam sic scripsit: Liberasti urbem a periculo, civitatem a metu. Urbem autem ab urbo, quem aratrum vel sulcum veteres dicebant, aut ab orbe dictam putant, cuius in se imaginem respublica contineret. Porro oppidum ad habitantes pertinet, civitas ad leges, urbs ad utrumque. |
588 | Inter Virum et hominem. Vir mas est, non femina; Homo mas est, et femina. Femina autem naturale nomen est, generale mulier, speciale virgo, vel nupta, vel quae etiam aetatis nomina accedunt. |
589 | Inter Vultum et faciem. Facies est naturalis oris habitus immutabilis, vultus vero pro rerum ac temporum qualitate varius et mutabilis, et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant. Itaque Lucilius haec quasi distinguens ait: Quae facies, qui vultus viro. Dicimus autem et vultum coeli et vultum maris, quia et mare saepe in varios motus ventorum flatibus mutatur, et coeli vultus ex luce in tenebras, et ex sereno in nubilum commutatur, sicut et hominum cum mentibus vultus. |
590 | Inter Virginem et viraginem. Virgo est quae virum nescit, virago autem quae virum agit, hoc est opera virilia facit. Non autem solum virgines viragines, sed et corruptae mulieres, quae virilia faciunt, viragines recte dicuntur. |
591 | Inter Vivum et viventem. Vivum de victuro dicimus; viventem, de morituro. |
592 | Inter Ve et que. Ve distinguit, que coniungit. |
593 | Inter Vae et ve. Ve sine a coniunctio coniunctiva est. Vae cum a, interiectio dolentis est. |
594 | Inter Vocem et Sonum. Vox est hominis, sonus crepidinis. |
595 | Inter Uvidum et humidum. Humidum est, quod extrinsecus habet aliquid humoris, uvidum vero quod intrinsecus; unde et uvae dictae. |
596 | Inter Valles et convalles. Valles sunt depressa loca camporum, convalles, montium intervalla. |
597 | Inter Undam et aquam. Unda semper in motu est, aqua vero stativa. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis, et dictus quod in venis terrae lateat. |
598 | Inter Vicum, et Viam, et plateam. Vici dicuntur ipsae habitationes in urbibus; viae autem, spatia angusta quae inter vicos sunt, quarum perpetuas et latiores plateas vocamus. Nam plata iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nomen accepit. |
599 | Inter Viridia et virentia. Viridia sunt ligna; virentia sunt campi, vel prata. |
600 | Inter Visus et visos. Visos, participia dicta; Visus, nomina appellativa. |
601 | Inter Virum et virus. Virum, hominem; virus, venenum dicit. |
602 | Inter Vivit et bibit. Vivit de vita, bibit de potione. |
603 | Inter Vinctum et victum. Vinctus, vinculatus; victus, superatus. |
604 | Inter Vis et bis. Vis, quae ad voluntatem pertinet; bis, duabus vicibus. |
605 | Inter Ullam et ollam. Ullam, aliquam: ollam, vas. |
606 | Inter Vallum et murum. Non quod murus etiam vallum. Nam utique quod vallum murus est. |
607 | Inter Vagire, mugire, et caetera. Infans vagit, bos mugit, equus hinnit, asinus ragit vel rudit, leo rugit, elephas barrit, sus grunnit, ovis balat, serpens sibilat, rana coaxat, corvus crocitat, grus arsat, milvus iugit, canis baubat, vel latrat, vulpes gannit. |
608 | Inter Vesperescit et vesperascit. Vesperescit, id est, sero fit; vesperascit, sol ad Occasum declinat. |
609 | Inter Viperinum et vipereum. Viperinus, pullus; Vipereus, ad similitudinem serpentis. |